et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus
Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu
portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam
filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi
dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant
iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes
nos autem carnes
idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec
dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes
cordis vestri ego novi
plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius
interfectis
propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos
posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et
educam vos de medio eius
gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus
Deus
et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et
faciam in vobis iudicia
gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis
quia ego Dominus
haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio
eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos
et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non
ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia
gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati
et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae
mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi
heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum
Israhel
et factum est verbum Domini ad me dicens
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et
omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores
Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in
possessionem
propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in
gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in
sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt
propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos
de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis
daboque vobis humum Israhel
et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones
cunctasque abominationes eius de illa
et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in
visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo
eis cor carneum
ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant
faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat
horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et
gloria Dei Israhel erat super ea
et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque
super montem qui est ad orientem urbis
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad
transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me
visio quam videram
et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae
ostenderat mihi